monumenta.ch > Cassiodorus > REGES LATINI.
Cassiodorus, Chronicon, REGES ASSYRII. <<<     >>> REGES ROMANI.

REGES LATINI. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Latinus regnavit annis 32. A quo Latini sunt appellati.
2 Huius imperii anno 25 Troia capta est, ad quem Aeneas profugus venit, factusque gener eius, ei successit in regnum.
3 Aeneas post 8 annos Troiae captae regnavit in Italia annis 3.
Ascanius filius eius regnavit annis 38; qui Albanum [ Cusp., Albam Longam) condidit.
Silvius Aeneae filius de Lavinia regnavit annis 29.
Huius temporibus Homerus poeta fuisse memoratur.
4 Aeneas Silvius regnavit annis 31.
Huius temporibus Hebraeorum rex David Hierosolymis regnat.
5 Latinus Silvius regnavit annis 50.
Huius temporibus Amazones Asiam vastaverunt.
6 Carthago condita est a Carchedone Tyrio, ut quidam dicunt.
7 Salomon quoque filius David regnans Hierosolymis, templum famosissimum condit.
8 Alba Silvius regnavit annis 39.
Aegyptius Silvius regnavit annis 24.
Capys Silvius regnavit annis 28.
Capetus [Cusp., Calpetus] Silvius regnavit annis 13.
Tiberinus Silvius regnavit annis 8.
Agrippa Silvius regnavit annis 40.
Aremulus Silvius regnavit annis 19.
Huius temporibus Lycurgus apud Lacedaemonas iura composuit.
9 Aventinus Silvius regnavit annis 37.
A quo mons Romanorum, quia ibi sepultus est, nomen accepit.
10 Procas Silvius regnavit annis 23.
Amulius Silvius regnavit annis 44.
Qui fratrem suum Numitorem regno expulit, cuius tempora isti sunt applicita.